- GRASSANTES
- GRASSANTESapud Suet. Aug. c. 67. Paedagogum ministrosque Caii --- superbe avareque in provincia grassantes, oneratis gravi pondere cer vicibus, praecipitavit in flumen: sunt qui rapinis provinciam exhausêrunt, Syriam an Lyciam, cuius incolis pro cetera sua lenitate, permisit hoc Aug. ut suis legibus atque moribus in eos animadverterent. Alias enim Romanis id supplicii genus parum in usu, Graecis fuisse non incognitum, testes Polyb. Diod. Plutarch. de Syris, ex eugangelio et Hier. cuivis liquet. Casaub. ad Suet. At Grassatores apud eund. ibid. c. 32. Nam et Grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causâ: latrunculatores sunt et itinerum subsessores, cui periculo Roma et circumiecta Italia perpetuo obnoxiae fuêre, nec hodie quidem eo carentes. Iuv. de iis haec querela est. Sat. 3. l. 1. v. 302. et seqq.--- --- nam qui spoliet te,Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubiqueFixa catenatae siluit compago tabernae.Interdum et ferro subitus grassator agit rem.Armato quoties tutae custode tenenturEt Pomptina palus et Gallinaria pinus.Sic inde huc omnes, tamquam ad vivaria currunt.Vide Appian. Alex. Civ. Bell. Ε᾿μφυλ. l. 5. p. 746. alibique, ubi grassatorem describit, ἀνδρα λῃςτεύειν τοὺς παροδεύοντας καὶ ἐπὶ ἔργῳ καταδεῖν εἰθισμένον; et plura de illis, eorumque inhibitione, apud Iac. Cuiac. l. 19. c. 11. Prima vero et genuina vocis notio, ex catone, haec est, apud A. Gell. l. 11. c. 2. Poeticae artis honos non erat; si qui in ca re studebat, aut sese ad convivia applicabat, grassator vocabatur. Nempe grassari iuxta Festum, antiquis erat adulari. Ideo nim. quod parasiti et adulatores grassentur per lacteas ad cptandam alienam mensam: quam artem famelici quidam poetae non negligentes, divinam scientiam prostituebant. Iac. Oisel. IC. ad. A Gell. lib. 11. c. 2. De Grassatorum poena, vide et infra aliquid ubi de Rotae Supplicio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.